- SARPEDON
- I.SARPEDONCiliciae promontor. eam a Pamphylia distinguens. Pomp. Mela l. 1. c. 13. Steph. urbs est Thraciae. Item insulae nomen, Suidas. Hesychius: Σαρπηδὼν, ἀκτὴ ἀντὶ τȏυ Σαρπηδονία. τόπος δὲ οὗτος Θράκης, ἀεὶ κληδῶνας ἔχων καὶ κυματιζόμενος, ἱερὸν Ποσειδῶνος. Unde in Proverb. abiit de rebus valde turbulentis, et in clamosos quadrat.II.SARPEDONIovis fil. ex Laodamia Bellerephontis filiâ. Homer. Il. 15. vel, ut Herodot. tradit in Polyhymnia, eiusdem Iovis fil. ex Europâ frater Minois. Hic cum Lyciae rex esset, et in armis strenuus, Priamo suppetias tulit adversus Graecos: ubi cum multa edidisset virtutis suae documenta, tandem a Patroclo est interfectus. Corpus autem eius, Iovis iussu, ab Apolline e medio pugnantium sublatum est, et flumine ablutum, ambrosioque respersum liquore, ac regiâ indutum veste ad sepulturam suis restitutum. Memoria autem eius lege a Iove sancitâ coli iussa est, ut eam diem, quâ interiit, omnes Dii in luctu et ieiunio transigerent. Vide Schol. in Nubes. Aristoph. Virg. Aen. l. 1. v. 103.Saevus ubi Aeacidis telo iacet Hector, ubi ingensSarpedon. -------- --------Genitivus casus Σαρπήδοντος dicitur Aeolice, teste Hesychiô, quem sis consule. Intelligere debemus (inquit Rittershusius) plures fuisse Sarpedones: quorum unus fuerit rex Thraciae, teste Apollonii Scholiaste l. 1. a quo nomen habet petra Sarpedonia ad Aemum montem Thraciae, cuius et Suidas meminit: quam semper fluctibus agitari aiunt, et in quo templum Neptuno sacrum. Sarpedonia quoque Atticae oppid. Alius in Cilicia Sarpedon fuit, de quo Oppianus Halieuticôn l. 3.Οἵην ἡμετέρες ἐρικυδέος εντύνονταιΠάτρης ενναετῆρος ὑπὲρ Σαρπηδόνος ἀκτήν.Nic. Lloyd. In Troade cultum esse, discimus ex Plinio l. 13. c. 13. Praeterea Mutianus ter Consul prodidit, se legisse, cum praesideret Lyciae, Sarpedonis a Troia, Scriptam in quodam Templo chartam. Sic et Iliensibus cultum Hectorem ac Helenam: ab iisdem Aiaci, uti a vicinis Sigeensibus Achilli, Patroclo et Antilocho, sacra fuisse facta, novimus ex Athenagora Leg. pro Christ. Clemente Rom. Recognition. l. 10. et Strabone l. 13. De oraculo Sarpedonis habes, apud Tertullian. de Anima c. 46. Item Philostratum in Heroicis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.